Vergil’s Georgics in Latin

PUBLI VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER I Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem
This page contains affiliate links. As Amazon Associates we earn from qualifying purchases.
Writer:
Language:
Form:
Genre:
Published:
  • 29 BC
Collection:
Buy it on Amazon FREE Audible 30 days

PUBLI VERGILI MARONIS
GEORGICON

LIBER I

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis; et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum nivei tondent dumeta iuvenci; ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem; tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem
accipiat, cingens materna tempora myrto, an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur—ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit— quidquid eris,—nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, quamvis Elysios miretur Graecia campos
nec repetita sequi curet Proserpina matrem— da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari
agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; illius inmensae ruperunt horrea messes. At prius ignotum ferro quam scindimus aequor, ventos et varium caeli praediscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum. Continuo has leges aeternaque foedera certis inposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem, unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas; at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: illic, officiant laetis ne frugibus herbae, hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.

Alternis idem tonsas cessare novalis
et segnem patiere situ durescere campum; aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem. Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva; nec nulla interea est inaratae gratia terrae. Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, seu durat magis et venas adstringit hiantis, ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat. Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo; et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis. Humida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis. Quid dicam, iacto qui semine comminus arva insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, ecce supercilio clivosi tramitis undam
elicit. illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva. Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata. quique paludis collectum humorem bibula deducit harena. Praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant humore lacunae.

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda
nec torpere gravi passus sua regna veterno. Ante Iovem nulli subigebant arva coloni; ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit pontumque moveri, mellaque decussit foliis ignemque removit et passim rivis currentia vina repressit, ut varias usus meditando extunderet artis paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam. [Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.] Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus; atque alius latum funda iam verberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit humida lina; tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,— nam primi cuneis scindebant fissile lignum tum variae venere artes. Labor omnia vicit inprobus et duris urgens in rebus egestas. Prima Ceres ferro mortalis vertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent silvae et victum Dodona negaret. Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus; intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae. Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, quis sine nec potuere seri nec surgere messes: vomis et inflexi primum grave robur aratri tardaque Eleusinae matris volventia plaustra tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri; virgea praeterea Celei vilisque supellex, arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri. Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus, stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre, ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro et vertenda manu et creta solidanda tenaci, ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat, tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentis. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur magnaque cum magno veniet tritura calore; at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent. Vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quot annis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si bracchia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem; nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro. At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae. Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos exspectata seges vanis elusit avenis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: incipe et ad medias sementem extende pruinas.

Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi Sol aureus astra. Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni; quam circum extremae dextra laevaque trahuntur caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris; has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae divom, et via secta per ambas, obliquus qua se signorum verteret ordo. Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentis aequore tingui. Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit; nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, illic, sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere caelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, et quando infidum remis inpellere marmor conveniat, quando armatas deducere classis, aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, temporibusque parem diversis quattuor annum. Frigidus agricolam si quando continet imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur: durum procudit arator
vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros inpressit acervis. Exacuunt alii vallos furcasque bicornis
atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt; rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli
vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres. Ter sunt conati inponere Pelio Ossam
scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum; ter pater exstructos disiecit fulmine montis. Septima post decimam felix et ponere vitem et prensos domitare boves et licia telae addere: nona fugae melior, contraria furtis.

Multa adeo gelida melius se nocte dedere, aut cum sole novo terras inrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctes lentus non deficit humor. Et quidam seros hiberni ad luminis ignis pervigilat ferroque faces inspicat acuto; interea longum cantu solata laborem
arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu et medio tostas aestu terit area fruges. Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono. Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur mutuaque inter se laeti convivia curant. Invitat genialis hiems curasque resolvit, ceu pressae cum iam portum tetigere carinae, puppibus et laeti nautae inposuere coronas. Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.

Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in viridi stipula lactentia turgent. Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi,
quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra; quo maxuma motu
terra tremit; fugere ferae et mortalia corda per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo deicit; ingeminant austri et densissimus imber; nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. Hoc metuens caeli menses et sidera serva, frigida Saturni sese quo stella receptet, quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis. In primis venerare deos atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. Tum pingues agni et tum mollissima vina, tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret; cui tu lacte favos et miti dilue Baccho, terque novas circum felix eat hostia fruges, omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.

Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluviasque et agentis frigora ventos, ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret, quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent. Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur. Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis, cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem. Saepe etiam stellas vento inpendente videbis praecipitis caelo labi noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus; saepe levem paleam et frondes volitare caducas aut summa nantis in aqua colludere plumas. At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit. Numquam inprudentibus imber obfuit: aut illum surgentem vallibus imis aeriae fugere grues, aut bucula caelum
suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno
corvorum increpuit densis exercitus alis. Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, certatim largos umeris infundere rores: nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce et sola in sicca secum spatiatur harena. Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.

Nec minus ex imbri soles et aperta serena prospicere et certis poteris cognoscere signis: nam neque tum stellis acies obtunsa videtur, nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, tenuia nec lanae per caelum vellera ferri; non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos inmundi meminere sues iactare maniplos. At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt, solis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus.
Adparet liquido sublimis in aere Nisus et pro purpureo poenas dat Scylla capillo: quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis, ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis progeniem parvam dulcisque revisere nidos; haud equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior; verum ubi tempestas et caeli mobilis humor mutavere vias et Iuppiter uvidus austris denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat, vertuntur species animorum et pectora motus nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat, concipiunt: hinc ille avium concentus in agris et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis ordine respicies, numquam te crastina fallet hora neque insidiis noctis capiere serenae. Luna, revertentis cum primum colligit ignis, si nigrum obscuro conprenderit aera cornu, maxumus agricolis pelagoque parabitur imber; at si virgineum suffuderit ore ruborem,
ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe. Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor, pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, votaque servati solvent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas signa dabit; solem certissima signa sequuntur, et quae mane refert et quae surgentibus astris. Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe, suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto arboribusque satisque Notus pecorique sinister. Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpent radii aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
heu male tum mitis defendet pampinus uvas: tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis; nam saepe videmus ipsius in voltu varios errare colores:
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros; sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni, omnia tum pariter vento nimbisque videbis fervere. Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem. At si, cum referetque diem condetque relatum, lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis et claro silvas cernes Aquilone moveri. Denique quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster, sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat. Ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella. Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, cum caput obscura nitidum ferrugine texit inpiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes inportunaeque volucres signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! Armorum sonitum toto Germania caelo
audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis ingens et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant. Proluit insano contorquens vertice silvas fluviorum rex Eridanus camposque per omnis cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes. Non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura nec diri totiens arsere cometae. ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi;
nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola incurvo terram molitus aratro
exesa inveniet scabra robigine pila aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris. Di patrii, Indigetes, et romule Vestaque mater, quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria Troiae;
iam pridem nobis caeli te regia, Caesar, invidet atque hominum queritur curare triumphos; quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem, tam multae scelerum facies; non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum; vicinae ruptis inter se legibus urbes
arma ferunt; saevit toto Mars inpius orbe; ut cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia et frustra retinacula tendens fertur equis auriga neque audit currus habenas.

PUBLI VERGILI MARNOIS
GEORGICON

LIBER II

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae. Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris— huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra;
nil radicis egent aliae summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. Quin et caudicibus sectis—mirabile dictu— truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

Quare agite o proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti; non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox; ades et primi lege litoris oram. In manibus terrae; non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores
et turpis avibus praedam fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. Sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos.

Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis; castaneae fagus, ornusque incanuit albo
flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos inponere simplex. Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos
miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca
pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae, et passo Psithia utilior tenuisque Lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Amineae vites, firmissima vina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus; Argitisque minor, cui non certaverit ulla aut tantum fluere aut totidem durare per annos. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. Sed neque quam multae species nec nomina quae sint, est numerus; neque enim numero conprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; litora myrtetis laetissima; denique apertos Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: divisae arboribus patriae. Sola India nigrum fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres; aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum arboris haud ullae iactu potuere sagittae? Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro; et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis inmanis dentibus hydri
nec galeis densisque virum seges horruit hastis; sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor inplevere; tenent oleae armentaque laeta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert; hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina nec miseros fallunt aconita legentis nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros. An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis? Haec eadem argenti rivos aerisque metalla ostendit venis atque auro plurima fluxit. Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna virum; tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique, quis color et quae sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis silvestribus agri. At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, quique frequens herbis et fertilis ubere campus— qualem saepe cava montis convalle solemus despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum—quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris: hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum,
pascentem niveos herboso flumine cycnos; non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt; et, quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet. Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et cui putre solum,—namque hoc imitamur arando— optima frumentis; non ullo ex aequore cernes plura domum tardis decedere plaustra iuvencis; aut unde iratus silvam devexit arator
et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit; illae altum nidis petiere relictis, at rudis enituit inpulso vomere campus. Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
vix humilis apibus casias roremque ministrat; et tophus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios aeque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras. Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit quaeque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa laedit robigine ferrum: illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,
illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem pecori et patientem vomeris unci. Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam. Rara sit an supra morem si densa requires— altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo— ante locum capies oculis alteque iubebis in solido puteum demitti omnemque repones rursus humum et pedibus summas aequabis harenas. Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit; sin in sua posse negabunt ire loca et scrobibus superabit terra repletis, spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga exspecta et validis terram proscinde iuvencis. Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix—ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat— tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae; at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro. Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit, sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa nec se praevalidam primis ostendat aristis! Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram, et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus difficile est: piceae tantum taxique nocentes interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae his animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus. Optima putri arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae et labefacta movens robustus iugera fossor. Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit, ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem. Quin etiam caeli regionem in cortice signant, ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi, restituant: adeo in teneris consuescere multum est. Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius. Si pinguis agros metabere campi, densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus; sin tumulis adclive solum collisque supinos, indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret. Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis explicuit legio et campo stetit agmen aperto, directaeque acies, ac late fluctuat omnis aere renidenti tellus, necdum horrida miscent proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis: omnia sint paribus numeris dimensa viarum; non animum modo uti pascat prospectus inanem, sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. ausim vel tenui vitem committere sulco. Altior ac penitus terrae defigitur arbos, aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres convellunt; inmota manet, multosque nepotes, multa virum volvens durando saecula vincit. Tum fortis late ramos et bracchia pandens huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae—neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos: nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora conprendit frondesque elapsus in altas ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem,
praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus. Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti possunt atque ima similes revirescere terra; infelix superat foliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor tellurem Borea rigidam spirante movere. Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae. Optima vinetis satio, cum vere rubenti
candida venit avis longis invisa colubris, prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas. Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis; vere tument terrae et genitalia semina poscunt. Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus. Avia tum resonant avibus virgulta canoris et Venerem certis repetunt armenta diebus; parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus; superat tener omnibus humor; inque novos soles audent se germina tuto credere, nec metuit surgentis pampinus austros aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. Non alios prima crescentis origine mundi inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata; iamque reperti, qui saxo super atque ingentis pondere testae urgerent; hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.

Seminibus positis superest diducere terram saepius ad capita et duros iactare bidentis, aut presso exercere solum sub vomere et ipsa flectere luctantis inter vineta iuvencos; tum levis calamos et rasae hastilia virgae fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque legendae. Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde— ante reformidant ferrum—tum denique dura exerce imperia et ramos conpesce fluentis.

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, praecipue dum frons tenera inprudensque laborum; cui super indignas hiemes solemque potentem silvestres uri adsidue capreaeque sequaces inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae. Frigora nec tantum cana concreta pruina
aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas, quantum illi nocuere greges durique venenum dentis et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi praemiaque ingeniis pagos et compita circum thesidae posuere atque inter pocula laeti mollibus in pratis unctos saluere per utres. Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni versibus incomptis ludunt risuque soluto oraque corticibus sumunt horrenda cavatis et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,
conplentur vallesque cavae saltusque profundi, et quocumque deus circum caput egit honestum. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
carminibus patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter, cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis terque quaterque solum scindendum glebaque versis aeternum frangenda bidentibus, omne levandum fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem atque in se sua per vestigia volvitur annus. Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes, frigidus et silvis aquilo decussit honorem, iam tum acer curas venientem extendit in annum rusticus et curvo Saturni dente relictam persequitur vitem attondens fingitque putando. Primus humum fodito, primus devecta cremato sarmenta et vallos primus sub tecta referto; postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae; durus uterque labor: laudato ingentia rura, exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti. Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos extremus vinitor antes: sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

Contra non ulla est oleis cultura; neque illae procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt; ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris habuere suas, ad sidera raptim
vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis. Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. Et dubitant homines serere atque inpendere curam quid maiora sequar?—salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli— et iuvat undantem buxo spectare Cytorum
naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque. Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus. Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado; nec non et apes examina condunt corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo. Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum iustissima tellus. Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno
nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: at secura quies et nescia fallere vita,
dives opum variarum, at latis otia fundis— speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni— non absunt; illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum sanctique patres; extrema per illos iustitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores;
unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturae accedere partis, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores: illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit. sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos—geminatus enim plebisque patrumque— corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro: hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; et varios ponit fetus autumnus et alte
mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae lactea demittunt pinguesque in gramine laeto inter se adversis luctantur cornibus haedi. Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
corporaque agresti nudant praedura palaestrae. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante inpia quam caesis gens est epulata iuvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses. Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla.

PUBLI VERGILI MARONIS
GEORGICON

LIBER III

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim tollere humo victorque virum volitare per ora. Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas;
primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit templumque tenebit: illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi cursibus et crudo decernet Graecia caestu. Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni. In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac navali surgentis aere columnas. Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea bisque triumphatas utroque ab litore gentes. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. Invidia infelix Furias amnemque severum
Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis immanemque rotam et non exsuperabile saxum. Interea Dryadum silvas saltusque sequamur intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. Te sine nil altum mens incohat; en age segnis rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos, corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent; tum longo nullus lateri modus; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda,
Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos; cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem. Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis: semper enim refice ac, ne post amissa requiras, ante veni et subolem armento sortire quotannis.

Nec non et pecori est idem dilectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur et mollia crura reponit; primus et ire viam et fluvios temptare minaces audet et ignoto sese committere ponti
nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, luxuriatque toris animosum pectus. Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, Martis equi biiuges et magni currus Achilli. Talis et ipse iubam cervice effundit equina coniugis adventu pernix Saturnus et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit. Ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras; nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis et patriam Epirum referat fortisque Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem.

His animadversis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum; florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.

Rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapacis. Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris.

Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis. Cetera pascuntur viridis armenta per herbas: Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. Ac primum laxos tenui de vimine circlos
cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; atque illis iam saepe rotae ducantur inanes per terram et summo vestigia pulvere signent; post valido nitens sub pondere faginus axis instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes. Interea pubi indomitae non gramina tantum nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, sed tota in dulcis consument ubera natos.

Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae
et Iovis in luco currus agitare volantis: primus equi labor est, animos atque arma videre bellantum lituosque pati tractuque gementem ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; tum magis atque magis blandis gaudere magistri laudibus et plausae sonitum cervicis amare. Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora capistris invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi. At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare compositis sinuetque alterna volumina crurum sitque laboranti similis; tum cursibus auras, tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis aequora vix summa vestigia ponat harena; qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt nubila: tum segetes altae campique natantes lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem dant silvae longique urgent ad litora fluctus; ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi
sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda collo. Tum demum crassa magnum farragine corpus crescere iam domitis sinito: namque ante domandum ingentis tollent animos prensique negabunt verbera lenta pati et duris parere lupatis.

Sed non ulla magis viris industria firmat, quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, sive boum sive est cui gratior usus equorum. Atque ideo tauros procul atque in sola relegant pascua post montem oppositum et trans flumina lata, aut intus clausos satura ad praesepia servant. Carpit enim viris paulatim uritque videndo femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se subigit decernere amantis. Pascitur in magna Sila formosa iuvenca: illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores; et stabula aspectans regnis excessit avitis. Ergo omni cura viris exercet et inter
dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena. Post ubi collectum robur viresque refectae signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem: fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.

Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres, in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem. Tempore non alio catulorum oblita leaena saevior erravit campis, nec funera volgo tam multa informes ursi stragemque dedere per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris; heu male tum Libyae solis erratur in agris. Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum corpora, si tantum notas odor attulit auras? Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant flumina correptosque unda torquentia montis. Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus et pede prosubigit terram, fricat arbore costas atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat. Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem durus amor? Nempe abruptis turbata procellis nocte natat caeca serus freta; quem super ingens porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant aequora; nec miseri possunt revocare parentes nec moritura super crudeli funere virgo. Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi? Scilicet ante omnis furor est insignis equarum; et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae. Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem Ascanium; superant montis et flumina tranant. Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum. Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine virus, hippomanes, quod saepe malae legere novercae miscueruntque herbas et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, singula dum capti circumvectamur amore. Hoc satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agitare greges hirtasque capellas. Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem; sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo. Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum

Incipiens stabulis edico in mollibus herbam carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. Post hinc digressus iubeo frondentia capris arbuta sufficere et fluvios praebere recentis et stabula a ventis hiberno opponere soli ad medium conversa diem, cum frigidus olim iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, nec minor usus erit, quamvis Milesia magno vellera mutentur Tyrios incocta rubores: densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis. Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci saetasque comantis usum in castrorum et miseris velamina nautis. Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
horrentisque rubos et amantis ardua dumos: atque ipsae memores redeunt in tecta suosque ducunt et gravido superant vix ubere limen. Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis quo minor est illis curae mortalis egestas, avertes victumque feres et virgea laetus pabula, nec tota claudes faenilia bruma. At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba. Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo currentem ilignis potare canalibus undam; aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper temperat et saltus reficit iam roscida luna litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu prosequar et raris habitata mapalia tectis? Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum armentarius Afer agit, tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; non secus ac patriis acer Romanus in armis iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti ante expectatum positis stat in agmine castris.

At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, turbidus et torquens flaventis Hister harenas, quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae aut herbae campo apparent aut arbore frondes; sed iacet aggeribus niveis informis et alto terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri. Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt indutae caeduntque securibus umida vina
et totae solidam in glaciem vertere lacunae stiriaque impexis induruit horrida barbis. Interea toto non setius aere ninguit:
intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis corpora magna boum, confertoque agmine cervi torpent mole nova et summis vix cornibus extant. Hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro graviterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant. Ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra congestaque robora totasque advolvere focis ulmos ignique dedere.
Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. Talis Hyperboreo septem subiecta trioni
gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro et pecudum fulvis velatur corpora saetis.

Si tibi lanitium curae, primum aspera silva, lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta; Continuoque greges villis lege mollibus albos. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo. Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.

At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas. Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt et salis occultum referunt in lacte saporem. Multi iam excretos prohibent a matribus haedos primaque ferratis praefigunt ora capistris. Quod surgente die mulsere horisque diurnis, nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis adit oppida pastor; aut parco sale contingunt hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una velocis Spartae catulos acremque Molossum pasce sero pingui. Numquam custodibus illis nocturnum stabulis furem incursusque luporum aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros. saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor, tollentemque minas et sibila colla tumentem deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte, cum medii nexus extremaeque agmina caudae solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, squamea convolvens sublato pectore terga atque notis longam maculosus grandibus alvum qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum vere madent udo terrae ac pluvialibus austris stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram improbus ingluviem ranisque loquacibus explet; postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, exsilit in siccum et flammantia lumina torquens saevit agris asperque siti atque exterritus aestu. Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

Morborum quoque te causas et signa docebo. Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni; aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa cum furit atque artus depascitur arida febris, profuit incensos aestus avertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltae quo more solent acerque Gelonus; cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum et lac concretum cum sanguine potat equino. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae videris aut summas carpentem ignavius herbas extremamque sequi aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti: continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus. Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi corpora corripiunt, sed tota aestiva repente, spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis.

Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo. Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat. Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram lanea dum nivea circumdatur infula vitta, inter cunctantis cecidit moribunda ministros. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena. Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem sudor et ille quidem morituris frigidus, aret pellis et ad tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus; sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater
sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. Profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos; ea visa salus morientibus una; mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, di meliora piis erroremque hostibus illum, discissos nudis laniabant dentibus artus. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi munera, non illis epulae nocuere repostae: frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. Tempore non alio dicunt regionibus illis quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris imparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces nunc interque canes et circum tecta vagantur. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aer avibus non aequus et illae praecipites alta vitam sub nube relinquunt. Praeterea iam nec mutari pabula refert
artes nocent quaesitaeque; cessere magistri Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert: Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini: Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo
donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam aut undis abolere potest aut vincere flamma; ne tondere quidem morbo inluvieque peresa vellera nec telas possunt attingere putris; verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.

PUBLI VERGILI MARONIS
GEORGICON

LIBER IV

Protinus aerii mellis caelestia dona
exsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum
magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus—nam pabula venti ferre domum prohibent—neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas. Absint et picti squalentia terga lacerti pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres et manibus Procne pectus signata cruentis; omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis immitibus escam. At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges
vere suo ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus. Haec circum casiae virides et olentia late serpylla et graviter spirantis copia thymbrae floreat inriguumque bibant violaria fontem. Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, seu lento fuerint alvaria vimine texta,
angustos habeant aditus: nam frigore mella cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris sub terra fovere larem, penitusque repertae pumicibusque cavis exesaeque arboris antro. Tu tamen et levi rimosa cubilia limo
ungue fovens circum et raras superinice frondes. Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes ure foco cancros, altae neu crede paludi, aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt. Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem,
contemplator: aquas dulces et frondea semper tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum. ipsae consident medicatis sedibus, ipsae intima more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus regibus incessit magno discordia motu,
continuoque animos vulgi et trepidantia bello corda licet longe praesciscere; namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat et vox auditur fractos sonitus imitata tubarum; tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos et circa regem atque ipsa ad praetoria densae miscentur magnisque vocant clamoribus hostem. Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes, erumpunt portis; concurritur, aethere in alto fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem praecipitesque cadunt; non densior aere grando, nec de concussa tantum pluit ilice glandis. ipsi per medias acies insignibus alis
ingentes animos angusto in pectore versant, usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit. Hi motus animorum atque haec certamina tanta pulveris exigui iactu compressa quiescent. Verum ubi ductores acie revocaveris ambo, deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, dede neci; melior vacua sine regnet in aula. Alter erit maculis auro squalentibus ardens; nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore et rutilis clarus squamis, ille horridus alter desidia latamque trahens inglorius alvum.

Ut binae regum facies, ita corpora plebis. Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto cum venit et sicco terram spuit ore viator aridus; elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis. Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

At cum incerta volant caeloque examina ludunt contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt, instabiles animos ludo prohibebis inani. Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas eripe; non illis quisquam cunctantibus altum ire iter aut castris audebit vellere signa. Invitent croceis halantes floribus horti et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis tecta serat late circum, cui talia curae; ipse labore manum duro terat, ipse feraces figat humo plantas et amicos inriget imbres.

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi pallentesque hederas et amantes litora myrtos. Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho. Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver regum aequabat opes animis seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis. Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes. Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat. Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras. Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse addidit, expediam, pro qua mercede canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
Solae communes natos, consortia tecta urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum, et patriam solae et certos novere penates, venturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt. Namque aliae victu invigilant et foedere pacto exercentur agris; pars intra saepta domorum Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces suspendunt ceras: aliae spem gentis adultos educunt fetus, aliae purissima mella
stipant et liquido distendunt nectare cellas. Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis cum properant, alii taurinis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna; illi inter sese magna vi bracchia tollunt in numerum versantque tenaci forcipe ferrum: non aliter, si parva licet componere magnis, Cecropias innatus apes amor urget habendi, munere quamque suo. Grandaevis oppida curae et munire favos et daedala fingere tecta. At fessae multa referunt se nocte minores, crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. Omnibus una quies operum, labor omnibus unus: mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem vesper ubi e pastu tandem decedere campis admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant; fit sonitus, mussantque oras et limina circum. Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur in noctem fessosque sopor suus occupat artus. Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant. Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt: verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt. *Saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere ultroque animam sub fasce dedere: tantus amor florum et generandi gloria mellis. Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas, at genus immortale manet multosque per annos stat fortuna domus et avi numerantur avorum. Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes observant. Rege incolumi mens omnibus una est; amisso rupere fidem constructaque mella
diripuere ipsae et crates solvere favorum. Ille operum custos, illum admiruntur et omnes circumstant fremitu denso stipantque frequentes et saepe attollunt umeris et corpora bello obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.

His quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere; deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri omnia nec morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum atque alto succedere caelo.

Siquando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes, aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi tristior hibernas caelo descendit in undas. Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt adfixae venis animasque in vulnere ponunt. Sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses. Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes incumbent generis lapsi sarcire ruinas
complebuntque foros et floribus horrea texent.

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo— quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: continuo est aegris alius color, horrida vultum deformat macies, tum corpora luce carentum exportant tectis et tristia funera ducunt; aut illae pedibus conexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes ignavaeque fame et contracto frigore pigrae. Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis: hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. Proderit et tunsum gallae admiscere saporem Arentesque rosas aut igni pinguia multo
defruta vel psithia passos de vite racemos Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. Est etiam flos in pratis, cui nomen amello fecere agricolae, facilis quaerentibus herba; namque uno ingentem tollit de caespite silvam, aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum funduntur, violae sublucet purpura nigrae; [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;] asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae. Huius odorato radices incoque Baccho
pabulaque in foribus plenis adpone canistris.

Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem expediam prima repetens ab origine famam. Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis]
omnis in hac certam regio iacit arte salutem. Exiguus primum atque ipsos contractus in usus eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt artis et quattuor addunt, quattuor a ventis obliqua luce fenestras. Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto tunsa per integram solvuntur viscera pellem. Sic positum in clauso linquunt et ramea costis subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes. Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas, ante novis rubeant quam prata coloribus, ante garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae,
prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem: `Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum, si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo, invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. Quin age et ipsa manu felices erue silvas, fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, ure sata et validam in vites molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis.’ At mater sonitum thalamo sub fluminis alti sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore,
drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis. Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani Martisque dolos et dulcia furta, aque Chao densos divum numerabat amores
carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens summa flavum caput extulit unda et procul: `O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.’ Huic percussa nova mentem formidine mater, `duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum tangere,’ ait. Simul alta iubet discedere late flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit inanes Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis; pars epulis onerant mensas et plena reponunt pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae; et mater, `Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus,’ ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

`Est in Carphatio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur; quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi causam eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes; vim duram et vincula capto tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem
videris, incepto tegeret cum lumina somno.

Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi
dulcis compositis spiravit crinibus aura atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis;
intus se vasti Proteus tegit obice saxi. Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos ardebat, caelo et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra ibat; eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum.
Sternunt se somno diversae in litore phocae. Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, auditisque lupos acuunt balatibus agni,
considit scopulo medius numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat. Ille suae contra non immemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus in sese redit atque hominis tandem ore locutus: `Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? Quidve hinc petis?’ inquit. At ille: `Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam sed tu desine velle. Deum praecepta secuti venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus. Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco
et graviter frendens sic fatis ora resolvit.

Non te nullius exercent numinis irae; magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, immanem ante pedes hydrum moritura puella servantem ripas alta non vidit in herba. At chorus aequalis Dryadum clamore supremos implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces altaque Pangaea et Rhesi mavortia tellus atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. Ipse cava solans aegrum testudine amorem te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum
ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda. At cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda
alligat et noviens Styx interfusa coercet. Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis. Iamque pedem referens casus evaserat omnes; redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem, cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes. Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas! dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret? Quo fletu Manis, quae numina voce moveret? Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit; at illa flet noctem ramoque sedens miserabile carmen integrat et maestis late loca questibus implet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens; spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: Eurydicen toto referebant flumine ripae.

Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:

`Nate, licet tristes animo deponere curas. Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus. Tu munera supplex tende petens pacem et faciles venerare Napaeas; namque dabunt veniam votis irasque remittent. Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas. Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises: placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.

Haud mora; continuo matris praecepta facessit; ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas. Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebam et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum fulminat Euphraten bello victorque volentes per populos dat iura viamque adfectat Olympo. Illo Vergilium me tempore dulcis alebat
Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.