Full Text Archive logoFull Text Archive — Free Classic E-books

Vergil's Aeneid in Latin

Part 2 out of 6

Adobe PDF icon
Download this document as a .pdf
File size: 0.6 MB
What's this? light bulb idea Many people prefer to read off-line or to print out text and read from the real printed page. Others want to carry documents around with them on their mobile phones and read while they are on the move. We have created .pdf files of all out documents to accommodate all these groups of people. We recommend that you download .pdfs onto your mobile phone when it is connected to a WiFi connection for reading off-line.

compellare virum et casus cognoscere tantos.
Progredior portu, classis et litora linquens,
sollemnis cum forte dapes et tristia dona
ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
libabat cineri Andromache, Manisque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem
et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.

Ut me conspexit venientem et Troia circum
arma amens vidit, magnis exterrita monstris
deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
labitur, et longo vix tandem tempore fatur:
`Verane te facies, verus mihi nuntius adfers,
nate dea? Vivisne, aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?' Dixit, lacrimasque effudit et omnem
implevit clamore locum. Vix pauca furenti
subicio, et raris turbatus vocibus hisco:
`vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco;
ne dubita, nam vera vides.
Heu, quis te casus deiectam coniuge tanto
excipit, aut quae digna satis fortuna revisit
Hectoris Andromachen? Pyrrhin' conubia servas?'

Deiecit voltum et demissa voce locuta est:
`O felix una ante alias Priameia virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,
nec victoris eri tetigit captiva cubile!
nos, patria incensa, diversa per aequora vectae,
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
servitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore
coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris?
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troia---
Ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?'

Talia fundebat lacrimans longosque ciebat
incassum fletus, cum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis
Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum
adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur:
illos porticibus rex accipiebat in amplis;
aulai medio libabant pocula Bacchi,
impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Iamque dies alterque dies processit, et aurae
vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.
His vatem adgredior dictis ac talia quaeso:
`Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi,
qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis,
et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
fare age---namque omnem cursum mihi prospera dixit
religio, et cuncti suaserunt numine divi
Italiam petere et terras temptare repostas:
sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno
prodigium canit, et tristis denuntiat iras,
obscenamque famem---quae prima pericula vito?
Quidve sequens tantos possim superare labores?'

Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis,
exorat pacem divom, vittasque resolvit
sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:

`Nate dea,---nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex
sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo---
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.
Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
vicinosque, ignare, paras invadere portus,
longa procul longis via dividit invia terris.
Ante et Trinacria lentandus remus in unda,
et salis Ausonii lustrandum navibus aequor,
infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra:
signa tibi dicam, tu condita mente teneto:
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
triginta capitum fetus enixa iacebit.
alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Nec tu mensarum morsus horresce futuros:
fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo.

`Has autem terras, Italique hanc litoris oram,
proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
Hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
et Sallentinos obsedit milite campos
Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes,
et positis aris iam vota in litore solves,
purpureo velare comas adopertus amictu,
ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostilis facies occurrat et omina turbet.
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:
hac casti maneant in religione nepotes.

`Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae
ventus, et angusti rarescent claustra Pelori,
laeva tibi tellus et longo laeva petantur
aequora circuitu: dextrum fuge litus et undas.
Haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina---
tantum aevi longinqua valet mutare vetustas---
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu.
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis
obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
erigit alternos et sidera verberat unda.
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris,
ora exsertantem et navis in saxa trahentem.
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pristis,
delphinum caudas utero commissa luporum.
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus,
quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa.

`Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati
si qua fides, animum si veris implet Apollo,
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum
praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo:
Iunonis magnae primum prece numen adora;
Iunoni cane vota libens, dominamque potentem
supplicibus supera donis: sic denique victor
Trinacria finis Italos mittere relicta.

`Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,
divinosque lacus, et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,
digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,
nec revocare situs aut iungere carmina curat:
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,---
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
vela vocet, possisque sinus implere secundos,---
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit venerata secundos.
Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'

Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
imperat ad navis ferri, stipatque carinis
ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque trilicem,
et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.
Addit equos, additque duces;
remigium supplet; socios simul instruit armis.

Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
`Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade' ait `O felix nati pietate. Quid ultra
provehor, et fando surgentis demoror austros?'

Nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestes
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
`Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
O milli sola mei super Astyanactis imago:
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
`Vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
intraro, gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
sternimur optatae gremio telluris ad undam,
sortiti remos, passimque in litore sicco
corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox horis acta subibat:
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
explorat ventos, atque auribus aera captat;
sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.
Postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
temptamusque viam et velorum pandimus alas.

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. ``Italiam'' primus conclamat Achates,
``Italiam'' laeto socii clamore salutant.
Tum pater Anchises magnum cratera corona
induit, implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa in puppi:
`Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi.'
Crebrescunt optatae aurae portusque patescit
iam propior, templumque adparet in arce Minervae.
Vela legunt socii et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspargine cautes;
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
tondentis campum late, candore nivali.
Et pater Anchises: `Bellum, O terra hospita, portas
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu;
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
cornua velatarum obvertimus antemarum,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti
cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
Et pater Anchises: `Nimirum haec illa Charybdis:
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!'

Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda.
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit;
interdum scopulos avolsaque viscera montis
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
impositam ruptis flammam exspirare caminis;
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra
perferimus, nec quae sonitum det causa videmus.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram:
cum subito e silvis, macie confecta suprema,
ignoti nova forma viri miserandaque cultu
procedit, supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus: dira inluvies inmissaque barba,
consertum tegumen spinis; at cetera Graius,
[et quondam patriis ad Troiam missus in armis.]
Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit,
continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: `Per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen,
tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,
et bello Iliacos fateor petiisse Penatis;
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto.
Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.'
Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans
haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,
hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.
Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,
dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:

`Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
paupere---mansissetque utinam fortuna!---profectus.
Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
inmemores socii vasto Cyclopis in antro
deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat
sidera---Di, talem terris avertite pestem!---
nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna, medio resupinus in antro,
frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent
limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes,
oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus
cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
immensus, saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos magna precati
numina sortitique vices, una undique circum
fundimur, et telo lumen terebramus acuto,---
ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,---
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem
rumpite.

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora volgo
infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia iam lunae se cornua lumine complent,
cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
dant rami et volsis pascunt radicibus herbae.
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem
conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,
addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.'

Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
lanigerae comitantur oves---ea sola voluptas
solamenque mali.
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,
dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
supplice sic merito, tacitique incidere funem;
vertimus et proni certantibus aequora remis.
Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit;
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas,
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.

At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
excitum ruit ad portus et litora complent.
Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum: quales cum vertice celso
aeriae quercus, aut coniferae cyparissi
constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipites metus acer agit quocumque rudentis
excutere, et ventis intendere vela secundis.
Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin
inter, utramque viam leti discrimine parvo,
ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsus
litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
occultas egisse vias subter mare; qui nunc
ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
radimus, et fatis numquam concessa moveri
adparet Camerina procul campique Geloi,
immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe
moenia, magnanimum quondam generator equorum;
teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,
et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.

Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis,
heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum
deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER IV

AT regina gravi iamdudum saucia cura
volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
gentis honos: haerent infixi pectore voltus
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
`Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille
iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
solus hic inflexit sensus, animumque labantem
impulit: adgnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.'
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: `O luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa,
nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
germanique minas?
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
indulge hospitio, causasque innecte morandi,
dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'

His dictis incensum animum inflammavit amore,
spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
incipit effari, mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
incubat, illum absens absentem auditque videtque;
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet, portusve aut propugnacula bello
tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
`Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
una dolo divom si femina victa duorum est!
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? Habes, tota quod mente petisti:
ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli---sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras---
sic contra est ingressa Venus: `Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,
si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
`Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas,
[conubio iungam stabili propriamque dicabo,]
hic hymenaeus erit.'---Non adversata petenti
adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis iubare exorto delecta iuventus;
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo,
instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri
gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum
incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Troianus eandem
deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum; fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit; neque enim specie famave movetur,
nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes---
Fama, malum qua non aliud velocius ullum;
mobilitate viget, viresque adquirit eundo,
parva metu primo, mox sese attollit in auras,
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,
extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,
monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
stridens, nec dulci declinat lumina somno;
luce sedet custos aut summi culmine tecti,
turribus aut altis, et magnas territat urbes;
tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
templa Iovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
excubias divom aeternas, pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro
dicitur ante aras media inter numina divom
multa Iovem manibus supplex orasse supinis:
`Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques,
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
subnexus, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'

Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
`Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
exspectat, fatisque datas non respicit urbes,
adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum,
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas invidet arces?
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur,
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.'

Dixerat. Ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis sive aequora supra
seu terram rapido pariter cum flamine portant;
tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat
nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
nix umeros infusa tegit; tum flumina mento
praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas
misit, avi similis, quae circum litora, circum
piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Haud aliter terras inter caelumque volabat,
litus harenosum Libyae ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Aenean fundantem arces ac tecta novantem
conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit: `Tu nunc Karthaginis altae
fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum ac terras qui numine torquet;
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debentur.' Tali Cyllenius ore locutus
mortalis visus medio sermone reliquit,
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
in partisque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent, et quae rebus sit causa novandis
dissimulent; sese interea, quando optuma Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
imperio laeti parent ac iussa facessunt.

At regina dolos---quis fallere possit amantem?
praesensit, motusque excepit prima futuros,
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
`Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
et mediis properas aquilonibus ire per altum,
crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis, et istam---
oro, si quis adhuc precibus locus---exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer.'

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: `Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
speravi---ne finge---fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso---
testor utrumque caput---celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.'

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
`Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
excepi, et regni demens in parte locavi;
amissam classem, socios a morte reduxi.
Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divom fert horrida iussa per auras.
Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.'
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
multa gemens magnoque animum labefactus amore,
iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
deducunt toto naves: natat uncta carina;
frondentisque ferunt remos et robora silvis
infabricata, fugae studio.
Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
Ac velut ingentem formicae farris acervum
cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
it nigrum campis agmen, praedamque per herbas
convectant calle angusto; pars grandia trudunt
obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
castigantque moras; opere omnis semita fervet.
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
prospiceres arce ex summa, totumque videres
misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur, et supplex animos submittere amori,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

`Anna, vides toto properari litore; circum
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri mollis aditus et tempora noras.
I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisae cineres Manisve revelli,
cur mea dicta neget duras demittere in auris.
Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:
exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat:
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam---miserere sororis---
quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.'

Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
Ac, velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.

Tum vero infelix fatis exterrita Dido
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
hinc exaudiri voces et verba vocantis
visa viri, nox cum terras obscura teneret;
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.

Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
`Inveni, germana, viam---gratare sorori---
quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta solemque cadentem
ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
nocturnosque movet Manis: mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'
Haec effata silet; pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
ergo iussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti taedis atque ilice secta,
intenditque locum sertis, et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus
et matri praereptus amor.
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes
curae numen habet iustumque memorque, precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
[lenibant curas, et corda oblita laborum].
At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
`En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?
Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,
an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'

Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est---
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
`Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
`Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funes
ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo
dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem
fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere; latet sub classibus aequor;
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Regina e speculis ut primum albescere lucem
vidit, et aequatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum,
flaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit
hic' ait `et nostris inluserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? Ite,
ferte citi flammas, date vela, impellite remos!---
Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
Tum decuit, cum sceptra dabas.---En dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare Penates,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?---
Verum anceps pugnae fuerat fortuna:---fuisset.
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
implessemque foros flammis, natumque patremque
cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.
`Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
accipite haec, meritumque malis advertite numen,
et nostras audite preces. Si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
at bello audacis populi vexatus et armis,
finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
auxilium imploret, videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.
Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'

Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
`Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
dic corpus properet fluviali spargere lympha,
et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'
Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas, et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina, et altos
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
incubuitque toro, dixitque novissima verba:
`Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!'
Dixit, et, os impressa toro, `Moriemur inultae,
sed moriamur' ait. `Sic, sic iuvat ire sub umbras:
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'
Dixerat; atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
`Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput adstitit: `Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.'
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER V

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
causa latet; duri magno sed amore dolores
polluto, notumque, furens quid femina possit,
triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
olli caeruleus supra caput adstitit imber,
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
`Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus
colligere arma iubet validisque incumbere remis,
obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
`Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
si modo rite memor servata remetior astra.'
Tum pius Aeneas: `Equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
quove magis fessas optem demittere naves,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.

At procul ex celso miratus vertice montis
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia Criniso conceptum flumine mater
quem genuit: veterum non immemor ille parentum
gratatur reduces, et gaza laetus agresti
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
`Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honoratum---sic di voluistis---habebo.
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
adsumus et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in naves; adhibete Penates
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'

Sic fatus, velat materna tempora myrto;
hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum milibus ibat
ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
`Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti
nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
Non licuit fines Italos fataliaque arva,
nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'
Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
septem ingens gyros, septena volumina traxit,
amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes, rursusque innoxius imo
successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, geniumne loci famulumne parentis
esse putet: caedit binas de more bidentes,
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
ordine aena locant alii, fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.

Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat; laeto complerant litora coetu,
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae,
et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.

Prima pares ineunt gravibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae.
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
litora, quod tumidis submersum tunditur olim
fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
tranquillo silet, immotaque attollitur unda
campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
constituit signum nautis pater, unde reverti
scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
ductores longe effulgent ostroque decori;
cetera populea velatur fronde iuventus,
nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
Considunt transtris, intentaque brachia remis;
intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Non tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere, ruuntque effusi carcere currus,
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum
consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
litora, pulsati colles clamore resultant.

Effugit ante alios primisque elabitur undis
turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
consequitur, melior remis, sed pondere pinus
tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
Centaurusque locum tendunt superare priorem;
et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
rectorem navis compellat voce Menoeten:
`Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;
litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes
saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
`Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!'
cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
respicit instantem tergo, et propiora tenentem.
Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes
radit iter laevum interior, subitoque priorem
praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,
nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,
oblitus decorisque sui sociumque salutis,
in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,
iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
Ilium et labentem Teucri et risere natantem,
et salsos rident revomentem pectore fluctus.

Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.
At media socios incedens nave per ipsos
hortatur Mnestheus: `Nunc, nunc insurgite remis,
Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema
delegi comites; nunc illas promite vires,
nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,
Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
quamquam O!---sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;
extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
et prohibete nefas.' Olli certamine summo
procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,
subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
Attulit ipse viris optatum casus honorem.
Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet
interior, spatioque subit Sergestus iniquo,
infelix saxis in procurrentibus haesit.
Concussae cautes, et acuto in murice remi
obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
Consurgunt nautae et magno clamore morantur,
ferratasque trudes et acuta cuspide contos
expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso
agmine remorum celeri ventisque vocatis
prona petit maria et pelago decurrit aperto.
Qualis spelunca subito commota columba,
cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis
dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Et primum in scopulo luctantem deserit alto
Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem
auxilia, et fractis discentem currere remis
Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.

Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:
quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
Hi proprium decus et partum indignantur honorem
ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.'
Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
et pater ipse manu magna Portunus euntem
impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
ad terram fugit, et portu se condidit alto.

Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
victorem magna praeconis voce Cloanthum
declarat viridique advelat tempora lauro,
muneraque in naves ternos optare iuvencos,
vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
victori chlamydem auratam, quam plurima circum
purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
intextusque puer frondosa regius Ida
veloces iaculo cervos cursuque fatigat,
acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
custodes, saevitque canum latratus in auras.
At qui deinde locum tenuit virtute secundum,
levibus huic hamis consertam auroque trilicem
loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
donat habere viro, decus et tutamen in armis.
Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
multiplicem, conixi umeris; indutus at olim
Demoleos cursu palantes Troas agebat.
Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,
cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
Iamque adeo donati omnes opibusque superbi
puniceis ibant evincti tempora taenis,
cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus,
amissis remis atque ordine debilis uno,
inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu
seminecem liquit saxo lacerumque viator;
nequiquam longos fugiens dat corpore tortus,
parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
arduus attollens, pars volnere clauda retentat
nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
tali remigio navis se tarda movebat;
vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat,
servatam ob navem laetus sociosque reductos.
Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,
Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.

Hoc pius Acneas misso certamine tendit
gramineum in campum, quem collibus undique curvis
cingebant silvae, mediaque in valle theatri
circus erat; quo se multis cum milibus heros
consessu medium tulit exstructoque resedit.
Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
imitat pretiis animos, et praemia ponit.
Undique conveniunt leucri mixtique Sicani,
Nisus et Euryalus primi,
Euryalus forma insignis viridique iuventa,
Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
regius egregia Priami de stirpe Diores;
hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,
adsueti silvis, comites senioris Acestae;
multi praeterea, quos fama obscura recondit.
Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
`Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:
nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
Gnosia bina dabo levato lucida ferro
spicula caelatamque argento ferre bipennem;
omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi
accipient flavaque caput nectentur oliva.
Primus equum phaleris insignem victor habeto;
alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
balteus et tereti subnectit fibula gemma;
tertius Argolica hac galea contentus abito.'

Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente
corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
effusi nimbo similes, simul ultima signant.
Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
proximus huic, longo sed proxumus intervallo,
insequitur Salius; spatio post deinde relicto
tertius Euryalus:
Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
ecce volat calcemque terit iam calce Diores,
incumbens umero, spatia et si plura supersint,
transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
concidit immundoque fimo sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
ille autem spissa iacuit revolutus harena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici
prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
Hic totum caveae consessum ingentis et ora
prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
ultima, si primi Salio reddentur honores.
Tum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobis
certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
me liceat casus misereri insontis amici.'
Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
Hic Nisus, `Si tanta' inquit `sunt praemia victis,
et te lapsorum miseret, quae munera Niso
digna dabis, primam merui qui laude coronam,
ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
Neptuni sacro Danais de poste refixum.
Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;

Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
`Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
adsit, et evinctis attollat brachia palmis.'
Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,
victori velatum auro vittisque iuvencum,
ensem atque insignem galeam solacia victo.
Nec mora: continuo vastis cum viribus effert
ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
solus qui Paridem solitus contendere contra,
idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
perculit, et fulva moribundum extendit harena.
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
ostenditque umeros latos, alternaque iactat
brachia protendens, et verberat ictibus auras.
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum manibusque inducere caestus.
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,
Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus
tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
`Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant
Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae:
`Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
tantane tam patiens nullo certamine tolli
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?'
Ille sub haec: `Non laudis amor, nec gloria cessit
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus
in medium geminos immani pondere caestus
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
Tum senior talis referebat pectore voces:
`Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;---
sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;---
his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
solve metus; et tu Troianos exue caestus.'
Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
exuit, atque ingens media consistit harena.
Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,
et paribus palmas amborum innexuit armis.
Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
brachiaque ad superas interritus extulit auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
hic membris et mole valens, sed tarda trementi
genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,
multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
dant sonitus, erratque auris et tempora circum
crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,
corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
aut montana sedet circum castella sub armis,
nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
extulit: ille ictum venientem a vertice velox
praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
Entellus vires in ventum effudit, et ultro
ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,
aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,
aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
At non tardatus casu neque territus heros
acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
Tum pudor incendit vires et conscia virtus,
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
creber utraque manu pulsat versatque Dareta.

Tum pater Aeneas procedere longius iras
et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta
eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:
`Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
Non vires alias conversaque numina sentis?
Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.
Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,
iactantemque utroque caput, crassumque cruorem
ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes,
ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati
accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.
Hic victor, superans animis tauroque superbus:
`Nate dea, vosque haec' inquit `cognoscite, Teucri,
et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires,
et qua servetis revocatum a morte Dareta.'
Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,
qui donum adstabat pugnae, durosque reducta
libravit dextra media inter cornua caestus,
arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
Ille super tales effundit pectore voces:
`Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
persolvo; hic victor caestus artemque repono.'

Protinus Aeneas celeri certare sagitta
invitat qui forte velint, et praemia ponit,
ingentique manu malum de nave Seresti
erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,
quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
Convenere viri, deiectamque aerea sortem
accepit galea; et primus clamore secundo
Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis;
quem modo navali Mnestheus certamine victor
consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
in medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
Tum validis flexos incurvant viribus arcus
pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
et venit, adversique infigitur arbore mali.
Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
non valuit: nodos et vincula linea rupit,
quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
illa notos atque alta volans in nubila fugit.
Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.

Amissa solus palma superabat Acestes;
qui tamen aerias telum contendit in auras,
ostentans artemque pater arcumque sonantem.
Hic oculis subito obicitur magnoque futurum
augurio monstrum; docuit post exitus ingens,
seraque terrifici cecinerunt omina vates.
Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,
signavitque viam flammis, tenuisque recessit
consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
Attonitis haesere animis, superosque precati
Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen
abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
`Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
talibus auspiciis exsortem ducere honores.
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
cratera impressum signis, quem Thracius olim
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.'
Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,
et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;
extremus, volucri qui fixit arundine malum.

At pater Aeneas, nondum certamine misso,
custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
`Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum
agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,
ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,
dic' ait. Ipse omnem longo decedere circo
infusum populum, et campos iubet esse patentes.
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum
frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
pars levis umero pharetras; it pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.
Tres equitum numero turmae, ternique vagantur
ductores: pueri bis seni quemque secuti
agmine partito fulgent paribusque magistris.
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
nomen avi referens Priamus,---tua clara, Polite,
progenies, auctura Italos,---quem Thracius albis
portat equus bicolor maculis, vestigia primi
alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus
Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae
fertur equis.
Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes
Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
lustravere in equis, signum clamore paratis
Epytides longe dedit insonuitque flagello.
Olli discurrere pares, atque agmina terni
diductis solvere choris, rursusque vocati
convertere vias infestaque tela tulere.
Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
adversi spatiis, alternosque orbibus orbes
impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;
et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
parietibus textum caecis iter, ancipitemque
mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
falleret indeprensus et inremeabilis error;
haud alio Teucrum nati vestigia cursu
impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
delphinum similes, qui per maria umida nando
Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.]
Hunc morem cursus atque haec certamina primus
Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,
quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
Albani docuere suos; hinc maxima porro
accepit Roma, et patrium servavit honorem;
Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
Hac celebrata tenus sancto certamina patri.

Hic primum fortuna fidem mutata novavit.
Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,
Irim de caelo misit Saturnia Iuno
Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,
multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
nulli visa cito decurrit tramite virgo.
Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat,
desertosque videt portus classemque relictam.
At procul in sola secretae Troades acta
amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
pontum adspectabant flentes. `Heu tot vada fessis
et tantum superesse maris!' vox omnibus una.
Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.
Ergo inter medias sese haud ignara nocendi
conicit, et faciemque deae vestemque reponit;
fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
cui genus et quondam nomen natique fuissent;
ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:
`O miserae, quas non manus' inquit `Achaica bello
traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens
infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,
eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:
quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,
nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam
Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?
Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.
Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
ardentes dare visa faces: ``Hic quaerite Troiam;
hic domus est'' inquit ``vobis.'' Iam tempus agi res,
uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae
Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.'
Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
sublataque procul dextra conixa coruscat,
et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
`Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
est Dorycli coniunx; divini signa decoris
ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
aegram, indignantem, tali quod sola careret
munere, nec meritos Anchisae inferet honores.'
Haec effata.
At matres primo ancipites oculisque malignis
ambiguae spectare rates miserum inter amorem
praesentis terrae fatisque vocantia regna,
cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppes.

Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert naves Eumelus, et ipsi
respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres
ducebat, sic acer equo turbata petivit
castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
`Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit,
`heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra
Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester
Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem,
qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
Ast illae diversa metu per litora passim
diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.

Sed non idcirco flammae atque incendia vires
indomitas posuere; udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
est vapor, et toto descendit corpore pestis,
nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem,
auxilioque vocare deos, et tendere palmas:
`Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Troianos, si quid pietas antiqua labores
respicit humanos, da flammam evadere classi
nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
Vel tu, quod superest infesto fulmine morti,
si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.'
Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra
tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt
ardua terrarum et campi; ruit aethere toto
turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;
implenturque super puppes; semiusta madescunt
robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
quattuor amissis, servatae a peste carinae.

At pater Aeneas, casu concussus acerbo,
nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas
mutabat versans, Siculisne resideret arvis,
oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
quem docuit multaque insignem reddidit arte,
haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
magna deum, vel quae fatorum posceret ordo;
isque his Aenean solatus vocibus infit:
`Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
longaevosque senes ac fessas aequore matres,
et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'

Talibus incensus dictis senioris amici,
tum vero in curas animo diducitur omnes.
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito tales effundere voces:
`Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos, et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.'
Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
Aeneas, `Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit,
`Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?'
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
farre pio et plena supplex veneratur acerra.

Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
et Iovis imperium et cari praecepta parentis
edocet, et quae nunc animo sententia constet.
Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
Transcribunt urbi matres, populumque volentem
deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
robora navigiis, aptant remosque rudentesque,
exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Aeneas urbem designat aratro
sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes
fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
ac lucus late sacer additur Anchiseo.

Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
factus honos: placidi straverunt aequora venti,
creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
Exoritur procurva ingens per litora fletus;
complexi inter se noctemque diemque morantur.
Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
visa maris facies et non tolerabile nomen,
ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.
Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis,
et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,
stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.

At Venus interea Neptunum exercita curis
adloquitur, talesque effundit pectore questus:
Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus
cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
Non media de gente Phrygum exedisse nefandis
urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:

Book of the day:
Facebook Google Reddit StumbleUpon Twitter Pinterest