Full Text Archive logoFull Text Archive — Free Classic E-books

Selections from Erasmus by Erasmus Roterodamus

Part 2 out of 4

Adobe PDF icon
Download this document as a .pdf
File size: 0.3 MB
What's this? light bulb idea Many people prefer to read off-line or to print out text and read from the real printed page. Others want to carry documents around with them on their mobile phones and read while they are on the move. We have created .pdf files of all out documents to accommodate all these groups of people. We recommend that you download .pdfs onto your mobile phone when it is connected to a WiFi connection for reading off-line.

si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter
accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime,
nunc pater observande.

Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas
Iulias Anno 1514. 275

XVII. ERASMUS' RECEPTION AT BASEL

DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS IACOBO WIMPHELINGO, GERMANUS GERMANO,
THEOLOGUS THEOLOGO, LITERARUM SCIENTISSIMO LITERARUM SITIENTISSIMUS S.D.

Iam quod scire cupis quomodo reliquum iter successerit,
paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense, tuam
patriam, feliciter perveni. Ibi continuo primores
reipublicae haud scio cuius indicio de meo adventu
facti certiores, per publicum nuntium tres exquisitissimi 5
vini misere cantharos xenii nomine. Invitarunt
ad prandium in diem posterum; verum excusavi,
properans ad hoc negotium in quo nunc sum. Ioannes
Sapidus, tuus in literis alumnus, qui te moribus
quoque mire refert quique te non secus ac patrem et 10
amat et suspicit, Basileam usque nos est prosecutus.
Illic admonueram hominem ne me proderet: delectari
me paucis amiculis sed exquisitis ac delectis. Primum
itaque non aderant alii quam ii quos maxime volebam,
Beatus Rhenanus, cuius ego prudenti modestia et 15
acerrimo in literis iudicio vehementer delector, nec est
quicquam huius cotidiana consuetudine mihi iucundius:
item Gerardus Listrius, medicae rei non vulgariter
peritus, ad haec Latinae, Graecae et Hebraicae literaturae
pulchre gnarus, denique iuvenis ad me 20
amandum natus: ad haec Bruno Amorbachius singulari
doctrina, trilinguis et hic. Ioanni Frobenio reddidi
literas ab Erasmo missas, addens esse mihi cum eo
familiaritatem arctissimam: ab eodem de edendis illius
lucubrationibus negotii summam mihi commissam: 25
quicquid egissem, id perinde ut ab Erasmo gestum
ratum fore: denique me illi adeo similem ut qui me
videret Erasmum videret. Is postea risit intellecta
fraude. Socer Frobenii, resolutis omnibus quae debebantur
in diversorio, nos una cum equis ac sarcinis 30
in suas aedes traduxit. Post biduum huius academiae
doctores per theologicae professionis decanum et alterum
quendam in posterum diem nos ad cenam vocarunt.
Aderant omnes omnium facultatum, ut vocant,
doctores. Erant me cotidianis officiis oneraturi, ni iam 35
accinctus ad laborem institutum rogassem uti me mihi
relinquerent.

Audio passim apud Germanos esse viros eleganter
eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit
mihi mea Germania; quam piget ac pudet tam sero 40
cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci ut hic
hiemem usque ad Idus Martias. Deinde confectis
quae volo in Italia negotiis ad Idus Maias vos
revisam. Atque id faciam lubentius, si velut de
eodem quod aiunt oleo eademque opera universas 45
lucubrationes meas hibernis his mensibus liceat
emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est.
Superest Novum Testamentum a me versum et e
regione Graecum una cum nostris in illud annotamentis.
Tum epistolae divi Hieronymi a nobis 50
recognitae et a supposititiis ac nothis repurgatae, necnon
et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae
oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus
a nobis emaculata. Fortassis et scholiorum nonnihil
adiciemus, si dabitur otium. Sunt et alia minutula, 55
de quibus minus solliciti sumus. Quae si suscipiet
hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non
ad somnum sed ut toti versemur in hoc negotio. Ex
Italia reduces, uti spero, dies aliquot salutandis et
cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam 60
hos vere proceres existimo non qui funes aureos collo
circumferunt quique parietes et vestibula pictis maiorum
imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est
eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos
non solum illustrant sed etiam adiuvant. 65

XVIII. BISHOP FISHER

ERASMUS REUCHLINO SUO S.D.

Nullo sermone consequi queam quo studio, qua
veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille
literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis;
adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc
admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res 5
adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam
gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt,
exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem
crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui
mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc 10
est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum
venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo
tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi
tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes
decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. 15
Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si
rem distulit, animi propositum non mutavit. In
extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi
gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse
eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si 20
mitteret annulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod
ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum.
Respondit se nihil laborare quanti constaret,
modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum;
suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac 25
scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis
ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum
calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti;
proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius
mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare 30
literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus
est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur
utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes
et animum in te propensum, digni essent amore mutuo.
Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; 35
Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad
privatissimum colloquium quoties vult admittitur.

Leo summus pontifex ad meam epistolam quam
excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter
quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua 40
sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam
more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua
sponte facere nec a me neo a quoquam ut id faceret
rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum
hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum 45
Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud
Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia
mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii;
quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum
Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam 50
reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam
donavit satis et honorificam et copiosam.

Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et
amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram
amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret 55
unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut
ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi
detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum
et calicem eum operculo elegantissimum inauratum,
pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se 60
depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos
mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue
reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem
tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si
legerint, non intellecturi. 65

Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline.
Quicquid Antuerpiam miseris ad Petrum Aegidium,
scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale,
Germaniae decus.

Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis 70
commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime
et ad amplissimam fortunam provehetur; nec
usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis
ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam
habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia 75
praestantius. Rursum vale.

Calecii VI Kalendas Septembres.

XIX. A JOURNEY FROM BASEL TO LOUVAIN

ERASMUS RHENANO SUO S.D.

Accipe, mi Beate, totam itineris mei tragico-comoediam.
Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis,
Basileam relinquebam, ut qui nondum cum coelo
redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem,
idque perpetuis laboribus distentus. Navigatio fuit 5
non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus
erat submolestus. Brisaci pransi sumus, sed ita ut
nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore
graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad
mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi suas 10
epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset;
sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta,
merae nauseae. Gallinarium non adii. Qui hunc
renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit;
Minoritam illum theologum, quicum mihi fuerat 15
concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O
Scoticam subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus
in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit
scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus
sum. In hypocausto non magno cenavimus plus 20
opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque
ad horam ferme decimam: o qui fetor, qui clamor,
praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad
illorum clepsydras erat desidendum.

Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur 25
clamore nautarum. Ego et incenatus et insomnis
navim ingredior. Argentinam appulimus ante prandium
ad horam ferme nonam; illic commodius accepti
sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum.
Aderat aliqua sodalitatis pars, mox universi salutatum 30
veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et
Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod
iam illis novum non est. Illinc equis Spiram usque
contendimus; neque usquam militis umbram vidimus,
cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus plane 35
defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat
sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti
inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio,
et ad Maternum meum vicinum me recipio. Illic
Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter 40
nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum
Buschium repperimus.

Illinc curru vectus sum Wormaciam, atque hinc
rursus Maguntiam. Forte in eundem currum inciderat
quidam Caesaris secretarius, Ulrichus cognomento 45
Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me
observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium
ad aedes canonici cuiusdam pertraxit: abeuntem
ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob
coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum 50
studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati
sunt me primum diem officii gratia Ioannes
Longicampianus qui pridem Lovanii professus est: et
huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus
quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum 55
Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus
ac festivissimus.

Ubi Popardiam appulimus, nosque, dum exploratur
navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum
me telonae prodidit. Telones est Christophorus, ni 60
fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile
dictu quam gestierit homo prae gaudio.
Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas
telonicas iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat,
advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos 65
omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos
vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros,
pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum,
qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia
comitatus est nos Confluentiam usque dominus Ioannes 70
Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae
puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non
vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis
episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed
moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, 75
tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.

Apud Bonnam nos reliquit ille canonicus, vitans
urbem Coloniensem; quam et ipse vitare cupiebam,
sed minister cum equis eo praecesserat, neque
quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando 80
negotium committere potuissem: et nautis
diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam
appulimus die Dominico, coelo iam pestilenti. Diversorium
ingressus mando hospitii ministris de conducenda
biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio 85
sacrum, prandium differtur. De biga non successit.
Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles.
Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic
haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos,
imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et 90
claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae percurro:
est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.

Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus
tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis
partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti 95
partem mecum abduxeram. Utinam hominem
nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam
senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao
praedicat Homerus, argute loquitur, imo cordate, citra
ostentationem doctus non in uno studiorum genere 100
tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus
eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore
sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem
et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae
convivia, quas gratulationes, quas confabulationes 105
mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus,
Angliam adire, et quod rex iam toties offert,
accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas
et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis
felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus 110
sum.

Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes
nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se
ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva
quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante 115
diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo
post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti;
cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes,
iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo
pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere 120
coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate,
Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium
mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit;
nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me
committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum 125
commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis
monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis.
Quid enim aliud dicam?

Conscendo bigam non tectam, flante vento
quantus altis montibus 130
Frangit trementes ilices.

Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes
spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed
ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit
sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio, 135
Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae
mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo
quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum
quendam, cui me Comes commendarat, rapior
e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium 140
agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum
acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil
erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum
in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur
fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod 145
proxima nocte minimum dormieram.

Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam
ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam
nihil esset piscium,--nimirum tempestas fuerat in
culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator--, 150
expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo
contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo
alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc
crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat
pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo 155
excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille,
vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus
cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam.
Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus,
sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, 160
domum me confero; dormiebam enim apud
cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum
coelum inhorruit. Nox gravis fuit.

Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum
paucis micis panis, equum conscendo morbidum et 165
claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic
affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri
quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet
rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et
illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, 170
nedum aegrotare: quo magis libebat effugere.
Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut
certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo
cursu quatuor passuum milibus perventum est ad
Mosae traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto 175
stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum
abest tribus milibus passuum. Haec postrema
equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus
incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam
pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum 180
erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili
totius corporis cruciatu Tongros pervenio.

Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes
corporis nervi defecerant; adeo ut nec firmus esset
status aut incessus. Lingua--nam ea valebat--dissimulabam 185
morbi magnitudinem. Hic cervisiaria
sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo
conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices
equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum.
Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret 190
per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam,
contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco
pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu
contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum
ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea 195
sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.

Iam eramus vicini oppidi divi Trudonis. Rursus
inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus.
Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra
syncopim. Offero duplum precium bigario, ut me 200
postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest
a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem.
Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit
Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem
Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo 205
cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium
peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam
me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene
intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam
pervenimus Lovanium. 210

Non erat sententia petere meum cubiculum, vel
quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam
committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus,
collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum
typographum diverto, amicum sincerum. 215
Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque
dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum.
Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in
tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum
dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius 220
fricat costam quandam. Id post exulceratum est.
Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo
pestem esse; missurum quidem malagmata se, non
venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos,
negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, 225
idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale
corpus suum quale meum esset.

Cum non redirit uno atque altero die chirurgus,
rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille
nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 230
'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit
'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' Risi
satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in
animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater,
inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam 235
esse pestem? Nec sic quidem mihi persuaderi potuit.
Accerso clam alterum chirurgum magni nominis.
Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer'
inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus.
Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt 240
Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est
rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus;
negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus
colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova
neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis 245
dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo
sanissimum.

Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum
mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do
medico coronatum aureum, pollicitus est se post 250
prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione
mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo
medico me commendo. Stomachus intra triduum
restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et
cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque 255
laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo
Testamento.

Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis,
in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat
ad proximum templum exii sacri gratia, nondum 260
sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore
et incommoditate animique robore depuli: quando
saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio.
Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret,
nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem 265
terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen
irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus
Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant,
mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima
consuetudine sua. 270

Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile,
delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post
tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot
etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter
paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. 275
Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum
annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat,
semperque gravius. Ego vero tum etiam cum
maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec
vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. 280
In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud
precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse
iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam
mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione
aetatis, mortem leviter metuo, neque metior 285
hominis felicitatem longaevitate. Annum excessi
quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam
pauci perveniant, iure queri non possum me parum
diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam
nunc paratum est monimentum, quo posteris tester 290
me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae
loquuntur, ut consilescet livor, ita magis elucescet
gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus
tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut
Christo probemur. 295

Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex
literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M.D.XVIII.

XX. ENGLISH UNIVERSITIES

CLARISSIMO BARONI GULIELMO MONTIOIO ERASMUS ROTERODAMUS S.D.

Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae
tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique
doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio,
quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus
regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. 5
Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae,
in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant
id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque
cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo
Richardum episcopum Wintoniensem, qui magnificentissimum 10
collegium suo sumptu proprie dicavit
bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac
prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis,
cuius prudentia schola Oxoniensis non solum
omni linguarum ac studiorum genere, veram et 15
moribus qui deceant optima studia, condecorabitur.
Nam Cantabrigiensis academia iampridem omnibus
floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi,
qui nulla in parte non egregium agit praesulem.

Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, 20
velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot
regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari
libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges,
evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus
omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam 25
exemplum, primus ipse praestans quod praescribit.
Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi;
et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini,
quaetantis bonis fruatur sine me quondam commodorum
et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim 30
dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis
quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum;
in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia,
ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica,
iam capulo manum admoventem capillos vellicans 35
revocaret. Bene vale.

Antuuerpiae, Anno M.D.XIX. Calendis Maiis.

XXI. AN EXPLOSION AT BASEL

ERASMUS ROTERODAMUS NICOLAO VARIO MARVILLANO S.

Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa
nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt
genoris, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec
mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad
duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate 5
coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius
satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu.
Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel
somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium
fallere, si quando invitat aeris temperies. Post 10
deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem,
iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum
interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac
lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem.
Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac 15
prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus
pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video
periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed
obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere,
si quando est hilarior; siquidem longe aliud 20
fulminis genus erat quo gigantum moles disiecit ac
Salmonea et Ixionem demisit in Tartara. Paulo post
emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem,
cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis
ictus impegit se vehementius in aliquid solidum. 25

Etenim cum agerem Florentiae eo tempore quo Iulius
Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus
Bononiam, magnam diei partem et tonabat
vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium
ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus 30
subduxi me et ad ceteros redii. 'Aut me plane fallit'
inquam 'animus, aut post hunc crepitum audietis
aliquid parum laeti nuntii.' Et ecce non ita multo
post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum
tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera 35
propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret
esse spem vitae.

Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae
sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram
conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese 40
proferentis in sublime, colore propemodum cinericio,
cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses
scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare.
Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis.
Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum 45
unus quem domi reliqueram, anhelus, admonens
ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in
tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut
sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati
procurrant ad tuendas portas ac moenia. Nec satis 50
tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam
animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus
autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro
domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem
totam didicimus, quae sic habebat. 55

Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus
moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot
vasa pulveris bombardici. Ea cum magistratus
iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum
incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si 60
vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset
in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas
illas speculatorias fulmen illapsum attigit pulverem,
moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum
impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo possetque 65
totam molem in altum tollere. Idque testantur
qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel
atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis
ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam
posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in 70
quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta
aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset,
ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in
altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae
nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta 75
turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam
ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris
spatium; alia civium domos longo tractu demoliri.

Non procul a turri magistratus curarat exstruendas
aediculas quasdam. Hae lateris unius impetum excepere. 80
Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut
qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum
in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod
vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi
sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel 85
afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis:
e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere
vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento
quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror
significari quam incogitantiam eorum qui casum 90
eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec
mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium:
etiam si turrim eam undique ducentorum
pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens
disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. 95
Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae
cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram
hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem
erigit?

Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes 100
ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas,
veluti medicinam Apollini, agricolationem Cereri,
vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio.
Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi
vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato 105
cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus
ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem
ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque
adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit
humanitas, accrescit immanitas. 110

Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu
homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus
miram vim ad commovendos animos. At horribilius
sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc
pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis 115
Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse
fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello?
Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in
templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in
publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi 120
diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die
per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus.
At ego arbitror apud inferos non alio organo
celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato
putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, 125
quid dicturus si hanc musicam audisset inter
Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et
flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam
non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id
satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, 130
nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus.
Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat
bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae
sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.

XXII. ARCHBISHOP WARHAM. I

Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis
diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant
ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi
perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium
memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, 5
archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas,
non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim
iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter
obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis
septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque 10
factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis
ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est
dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est
aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus,
quod quidem apud Anglos plane regium est; atque 15
huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit,
regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam
hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque
totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis
compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum 20
ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem
in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas
functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum
nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus
ad religiose persoluendum sollemne precum pensum, 25
ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea
duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas
legationes, ad consulendum regi si quid in aula
gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum
esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos 30
convivas saepe ducentos: denique lectioni suum
dabatur otium.

Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et
tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam
aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut 35
voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat
illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro
colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et
comites habebat convivas, semper tamen prandium
intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu 40
quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam
ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum,
plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem
cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam
perparce. Porro cum quam minimum ciborum 45
sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate
omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem
pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum
abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum
de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut 50
paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur,
quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel
lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat
mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita
liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate 55
et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam
ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies
abunde longos, quorum brevitatem multi causantur.
Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia
sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et 60
noctis, perdunt in rebus non necessariis.

Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc
sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum
necessum praeter familiam, quam alere cogebatur
numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis 65
etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie
receptum est ut summi praesules contionentur: tamen
quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde
pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis
inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim 70
multos sua liberalitate fovens in literarum studiis,
quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos
erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit
praesentis pecuniae, sed aeris alieni nonnihil;
tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec 75
nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec
minus amo mortuum; quod enim in illo amabam
non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi
paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si
ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. 80
Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non
dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius
generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae
ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in
pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim 85
accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur,
sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit
'magni faceres, si uni agresti popello praedicares?
Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe
uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit 90
stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio.
Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque
fecit; nam submoto cui resignaram sacerdotium
(is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis)
alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis 95
et integris moribus.

Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum,
Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis
praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum
verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, 100
quasi ille fuisset metropolitanus, ipse ei suffraganeus.
Hoc testimonium defuncto patrono citra
adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis
eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium
ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut 105
ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites
facile possint pensare detrimentum officii, quod
variis distenti negotiis ad contionandum non habeant
vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint
dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et 110
animus et valetudo sufficiat.

XXIII. ARCHBISHOP WARHAM. II

DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS PIO LECTORI S.D.

Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros
Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis
ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste
contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et
ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in 5
tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam,
sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus
sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam
animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam
mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et 10
religionem affectum, quam semper summo studio,
nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo
vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile
condonasset tali viro, si quando animum negotiis
externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At 15
illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, pro
morionibus proque ceteris avocamentis vulgaribus erat
aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium.
Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue
in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20
non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius
quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid
ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte
fortunarum omnium communionem. Sed in alios
quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox 25
arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus
enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos
signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet.
Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox
hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam! 30
Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa
erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis
splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus
libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena
tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam 35
raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima
cervisia quam illi vulgo biriam appellant.
Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis
utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub
Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit 40
ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis
Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris
gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare
sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto
edicto pilum in cultu suo non mutaverit. 45
Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix
illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita
coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter
apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam
mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre 50
complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum
a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit
quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia,
ut nos invicem brevi complectamur illic ubi
nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui 55
vel illum mihi vel me illi invideat.

Bene vale, quisquis es qui haec legis.

Friburgi Brisgoiae Anno M.D.XXXIII.

XXIV. THE LlVES OF VITRARIUS AND COLET

ERASMUS ROTERODAMUS IODOCO IONAE ERPHORDIENSI S.D.

Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis
Coleti vitam paucis velut in brevi tabella depingam,
hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere
egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum
institutum attemperes. Equidem, mi Iona carissime, 5
ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem
quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum
adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae
puritatis non desiderarem, quoties ad horum
duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum 10
mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae, quod
vulgo dicitur sancti Audomari, cum huc me pestis, hac
sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum
in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat.
Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos 15
dabo.

Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani--nam
in hoc vitae genus adolescens inciderat;
meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi
quod ob servitutem instituti minus multis prodesse 20
poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor
cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me
coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis
maximae apud optimos quosque, multis magnatibus
gratissimus, corpore procero et eleganti, natura 25
felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius.
Scoticas argutias puer imbiberat, quas nec prorsus improbabat,
quod quaedam scite dicerentur licet sordidis
verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset
Ambrosium, Cyprianum, Hieronymum degustare, 30
mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium
magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque
cavillarer me mirari, quod hominis haeretici scriptis
delectaretur, ille mira alacritate 'Fieri non potuit' inquit
'quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde 35
tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt'.

Quanquam autem illud vitae institutum, in quod
per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus,
nequaquam probabat, subinde dictitans apud me
fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae 40
signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere,
ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil
non facere ad praescriptum humanum potius quam ad
Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales
aequalitatem, maxime quod illic saepenumero 45
coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis
et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur:
tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae
vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus
omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo 50
esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens.
Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae
studio non summa cum alacritate perpeteretur.

Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat,
ut nemo melius teneret ungues digitosque suos 55
quam ille Pauli sui sermones. Dedisses initium ex quacunque
parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu
fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter.
Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis
veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi 60
partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.

Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis
praepararet animum suum iturus ad contionandum,
respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in
eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere 65
pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum
preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi.
Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita
facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter
sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis 70
illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii
significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic
perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram
Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum
rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. 75
Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus
tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba,
ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore
proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque,
neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum 80
nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris
utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis
centones frigidos consarcinant, quo populo nihil nescire
videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae
scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat 85
quod loquebatur.

Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec
unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de
Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita
nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque 90
tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet
speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae
multo minus. Miscebat sermones eruditos,
plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant
colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, 95
aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos,
qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant,
quo commodius liceret confabulari; ibi promebat
vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis
poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, 100
immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis
amorem animatiorem.

Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo
servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae,
non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus 105
erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias
Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset
ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit
illius conatus. Complures tum viros tum feminas
lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc 110
Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim
huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et
sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes
quae pectus afflatum sacro numine testarentur:
cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus 115
illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent
animam. Testis est huius rei medicus eximius eius
oppidi Ghisbertus ac pertinax verae pietatis cultor, qui
plurimis utriusque scholae morientibus adfuit.

Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed 120
pauciores--(quemadmodum et Christus apud suos non potuit
multas virtutes facere)--; nam illis fere placent qui
sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam,
potius quam qui plurimas animas asserunt Christo.
Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus 125
ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum
maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime
offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset.
In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque
quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita 130
depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus
agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira
integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non
admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque
serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas 135
confessiones palam detestabatur.

Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat,
vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum
actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat
nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140
si quando senserat corpus humore degravari. Quodam
igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum
cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis
ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum
proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere 145
pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia
repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum
dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam
esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri.
'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150
alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et
eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore
offeruntur.'

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a
Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem 155
illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam
diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae),
praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante
prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo
duraret in horam prandii. Hac de re cum illum 160
consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem
tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo,' inquit
'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua
sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'

Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset 165
duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem
Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo
periculo redemisset, summo studio adnitebantur commissarii,
ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum
non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae 170
partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent
gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo
sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod
offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud
improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: 175
damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in
scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad
structuram templi (nam id tum aedificabatur in eius
monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, 180
saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu
sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, cum
vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam
sim suppressurus Evangelicam veritatem? Ea si vestro
quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum 185
quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris
Evangelici homines male sibi conscii, sed interim
praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio;
quae tamen a cive quodam detracta est
priusquam multis innotesceret. 190

Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate
docebat populum et Christo sacrificabat: nec
ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod
ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus
est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, 195
venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus:
sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant
in itinere, ne per insidias interceptus in antrum
aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra
fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex 200
illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit
et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo
vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat,
rogabat cur non aclessent accusatores, ut suo
quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris 205
illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum
tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi
melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia
deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum,
in quo probitas illius habebat optimum quemque 210
addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit
exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam
suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam,
sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus 215
inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam
culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos
adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc
quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid
ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non 220
ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam
etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus
aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam
habebat et claro genere natam et aliquot liberorum
matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem 225
marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel
affinium respectu vel liberorum communium affectu vel
sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem
ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut
armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum 230
Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet
nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est:
ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit
'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus
munera diaboli.' 235

Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam
esse seminarium egregium Evangelicae pietatis,
tamen quoniam non perinde conducebat proventui
culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo
nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam, 240
quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis
aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est
cui nemo prudens cauletum suum vellet committere:
sive hunc obtruserunt qui cupiebant abesse, sive is
visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius 245
convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu
raperetur ad studium consulendi pietati Christianae
potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem
Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi
quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, 250
diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis,
quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non
dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et
tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant
esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter 255
ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae
scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim
habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo
collega contigisset, nihil addubito quin illum suo
Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus. 260

Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum
mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc
Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri
depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio
flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam 265
traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse
Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque
mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum
alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus
indigne ferre Christianum colloquium interruperit. 270
Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur,
quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae,
longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae
studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis
parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in 275
urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi
Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest,
insigni probitate mulier, marito suo undecim filios
peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu
maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus 280
iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites:
sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum
nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis
corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae 285
philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus
est, qui septem liberalium artium scientiam
profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset
gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis
avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros 290
non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices
partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum
rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam.
Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed
prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, 295
priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio,
Origene, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque
tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius
farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris
libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus 300
erat liber, historiam aut constitutiones continens
maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens
Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes
ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis
scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad 305
praeconium sermonis Evangelici.

Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus
Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas
epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi,
nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus 310
tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut
tribus mensibus. In Theologica professione nullum
omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat:
tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris,
nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin 315
illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis
debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos
non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore
discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus,
quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam 320
quod ambiret.

Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis
septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus
apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio
cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius 325
nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu
magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad
opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam
disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis
diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter 330
contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc
aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo
non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio
aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum
proponebat, quod diversis contionibus ad finem 335
usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei,
symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat
auditorium frequens, in quo plerosque primores suae
civitatis et aulae regiae.

Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo 340
luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum
et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena,
caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet,
etiam tum minus habuit multos: sed hoc
pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi 345
nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non
delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa
mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat
caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis.
Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac 350
sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis
aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum
sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam
et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut
supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque 355
satisfactum esset non voluptati sed necessitati,
aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit
et animo et corpore refectos, ut meliores discederent
quam venerant, et stomachum minime cibis onustum
referrent. 360

Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae
saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius
sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati
confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet
delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid 365
pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis
comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed
semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones
quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium,
adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie 370
spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid
apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid
in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia
non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum
illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. 375
Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus
hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.

Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos
oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii
(erat autem amplissimum) ipse in pios usus 380
distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem
pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata
gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit
in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere
magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent 385
duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit,
quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat
nisi certum numerum. Eam distinxit in partes
quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos.
Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere 390
et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus
instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram
ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur
ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris
sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem 400
totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat.
Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam
haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum
est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola
nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec cenaculum 405
sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus
est locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis
spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua
classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem.
Nec quosvis admittunt temere, sed delectus 405
fit indolis et ingeniorum.

Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam
reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus
institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia,
tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam 410
legarat in eam structuram centum libras monetae
Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio
quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam
pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus
totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum 415
aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives
aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam
ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen
in his se minimum invenire corruptelae.

Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420
demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret
intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non
procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat
se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar
laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425
ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari
cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter
quos me solitus est numerare; sed mors antevertit.
Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore
pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430
et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit;
sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes,
qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo
templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante
annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435

Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro
primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis,
postremo de procellis quibus explorata est
hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem
debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440
insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo,
ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac
facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus
est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus
haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445
ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius
seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios
usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione
pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur.
Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450
sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque
colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset
occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi
cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis,
vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455
consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis:
ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem
adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia.
Atque interim sumpto ex uno tantum genere
cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460
erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti,
sed temperatissime utens. Ita se sibi semper
habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse
posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat
omnium oculos in se coniectos. 465

Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus
ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat
demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae
futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando
se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470
delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius
imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus
comparare.

Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a
vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in 475
re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne
quid labis in famam contraheret; non ignarus quam
iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum
credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis
contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. 480
Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid
sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare
tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et
hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam
argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc 485
arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare,
ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio
qua de causa, iniquior erat quam Scoto. Etenim cum
hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores
non aspernandum, quod et sacras literas et 490
auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem
mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et
aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque
iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus
in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, 495
obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem
necne; cum animadverteret me ex animo loqui,
tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit,
'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum
arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio 500
definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus
mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana
philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis
impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere.
Quid verbis opus est? omnino decessit aliquid meae 505
de illo existimationi.

Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen
erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic
vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil
aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem 510
aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines,
sed quod homines suae professioni non respondebant.
Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare,
sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in
vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat 515
Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse
quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim
ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum
sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos
aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis 520
vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire
minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod
hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris
ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non
possent in omne flagitii genus prolabi. 525

Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis
qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos
magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis,
benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo,
cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et 530
quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis
quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam
contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen
ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic
passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, 535
saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent
an sacerdos insigniter ac palam improbus
conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam
favens istorum errori, sed indignans iis qui vita
palam et undique contaminata praeberent causam 540
huiusmodi suspicionis.

Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud
Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec
aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis
publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio 545
profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet
sinceritatem omnium disciplinarum.

Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans
se ulla ex re capere tantundem consolationis ac
boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer 550
damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut
sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen
contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare,
aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris
studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae 555
suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se
maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret.
Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum,
quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.

Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et 560
laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium
disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum
lectione velut ansis omnibus absolvitur: dictitans ita
deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem,
hominesque reddi minus sanos et ad Christianam 565
innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus
idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed
ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut
ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta.
Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad 570
terniones, unde et librum instituerat scribere. Quod
sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces
exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere,
vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum
magnifice fieri valde probabat. 575

Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima
a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter
amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat,
ne geminum caperet incommodum, ut et
nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae 580
iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus
quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens
ex illis capere fructus quam ex horum libris
qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur
coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi 585
copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum,
quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec
id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed
huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset
et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira 590
suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde
labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac,
ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque
utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes
quacunque etiam lingua proditas optarim. 595

Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati,
tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi
bene convenerat cum suo Episcopo, de cuius moribus
ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat
Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo 600
quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim
improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem
mea quidem sententia possis vere pureque dicere
Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui
collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac 605
subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam
hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis
vocatur orientale monasterium.

Sed cum iam odium senis Episcopi--erat enim non
minor annis octoginta--atrocius esset quam ut premi 610
posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec
minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere,
non alio telo quam quo solent isti, si quando cui
exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum
Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius 615
contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod
docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset
a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans
illud ex Evangelio, 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum
in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, 620
pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae,
in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui
tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere
subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam
substituisset: tertius, quod cum in contione dixisset 625
quosdam de charta contionari (id quod multi frigide
faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob
senium id solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti
dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis
suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad 630
haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.

Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam
regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem
ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in
contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. 635
Id enim temporis adornabatur bellum in Gallos, et
huius fabulae non minimam partem Minoritae duo
agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter
bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas:
sic enim designabat Coletum, eum is a poeticis numeris 640
esset alienissimus, alioqui non imperitus musices.
Hic Rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen
ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum,
pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius
seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam 645
temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in
illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum
ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita
sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum
illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si 650
qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem
gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus
est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua
causa; se potius cessurum munus quod gerebat.

Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent 655
iam posse confici Coletum. A Pascha parabatur
expeditio in Gallos. In die Parasceves Coletus apud
Regem et aulicos mire contionatus est de victoria
Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui
vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui 660
ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim
trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis
militare: simulque ostendit quam res esset ardua
Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent
non odio aut cupiditate vitiati: quam vix 665
consisteret eundem habere fraternam caritatem, sine
qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris
viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem
suum imitarentur potius quam Iulios et Alexandros.
Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic 670
ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret
animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem
omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis
animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus
est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in 675
monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae
Grienwikensi. Rex ubi sensit, descendit in hortum
monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes.
Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite
familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis 680
humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane.
Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos
labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam
meam scrupulis aliquot, tuoque cormilio
rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum 685
colloquium repetam (quod fere sesquihoram productum
est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans
periclitari Coletum, cum per omnia conveniret illi
cum Rege; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus
vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes 690
milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset,
videlicet Christianis nullum esse bellum iustum.
Coletus pro sua prudentia proque singulari animi
moderatione non solum animo regio satisfecit, verum
etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in 695
regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit,
et complexus hominem humanissime omniaque
pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda,
dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat
exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 700
'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque
faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt
quidam lupi, quod aiunt, hiantes, et praecipue Bricotus;
nec ab eo die quisquam est ausus impetere
Coletum. 705

Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea
sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos
quam delineatos, quantum passa est epistolaris angustia.
Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad
veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres 710
utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni,
cum dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum
erat Coletum in ea fortuna constanter secutum
esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita
speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere vitae 715
tantum obtinuerit ac praestiterit spiritus Evangelici:
perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de
sapore palustri. Sed in Coleto quaedam erant quae
testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil
unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. 720
Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos
divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam
Pontifex eos referat in canonem.

Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris
precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis 725
Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem,
nusquam postea divellendus.

Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci
satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum.

Ex rure Andrelaco. Id. Iun. Anno M.D.XXI.

XXV. COLET AND HIS KINSMAN

Solebam illi canere fabulam de Ioanne Coleto, viro
perenni hominum memoria digno. Pessime illi conveniebat
cum patruo, viro admodum sene ac praefractis
moribus. Lis erat non de lana caprina, nec de asini,
quod aiunt, umbra, sed de magna summa pecuniarum, 5
ob quantam vel filius bellum indiceret patri. Coletus
pransurus apud reverendissimum praesulem Guilhelmum
archiepiscopum Cantuariensem iunxit me
sibi in cymba. Interea legebat ex Enchiridio meo
remedium iracundiae, nec tamen indicabat cur ea 10
legeret. Accubitus ordo forte sic dabat ut Coletus
sederet e regione patrui, vultu subtristi, nec loquens
nec prandens. Archiepiscopi vero rara quaedam est
hac in re dexteritas, ut curet ne quis parum hilaris sit
in convivio, sermones ad omnium affectus attemperans. 15
Per eum itaque iniectus est sermo de collatione aetatum.
Hinc orta est inter mutos confabulatio. Denique
patruus senum more gloriari coepit, quod tantus natu
tantopere polleret viribus. A prandio nescio quid
seorsum agitatum est inter illos. Ubi Coletus mecum 30
repetierat cymbam, 'Video,' inquit, 'Erasme, te felicem
esse.' Ego admirabar cur hominem infelicissimum
diceret felicem. Ibi denarravit quam atroci animo
fuerit in patruum, adeo ut propemodum statuisset
omnibus Christianae modestiae repagulis refractis et 35
cognationis affectu contempto manifestum bellum
suscipere cum patruo: eaque gratia cepisse meum
Enchiridion in manus, ut iracundiae remedium quaereret,
et profuisse. Mox ex ea qualicunque confabulatione
quae orta est in prandio, utrinque diluta est 40
amarulentia, sic ut mox Archiepiscopo sequestro facile
res omnis inter eos composita sit.

XXVI. THOMAS MORE

ERASMUS ROTERODAMUS CLARISSIMO EQUITI ULRICHO HUTTENO S.D.

Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac paene
dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus,
quibus, ut vere scribis, nihil esse potest neque doctius
neque festivius, istuc, mihi crede, clarissime Huttene,
tibi cum multis commune est, cum Moro mutuum 5
etiam. Nam is vicissim adeo scriptorum tuorum genio
delectatur, ut ipse tibi propemodum invideam. Haec
videlicet est illa Platonis omnium maxime amabilis
sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter
mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum 10
formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis,
sed et animo sui sunt oculi; per hos fit aliquoties ut
ardentissima caritate conglutinentur, inter quos nec
colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et
quemadmodum vulgo fit ut incertis de causis alia 15
forma alios rapiat, ita videtur et ingeniorum esse
tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis
impense delectemur, ceteris non item.

Ceterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum
velut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare 20
queam quam tu vehementer cupis; nam mihi quoque
non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium
suavissimi contemplatione versari. Sed primum non
cuiusvis est omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud
scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. 25
Nec enim arbitror levioris esse operae Morum effingere
quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi
quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale
argumentum prorsus Apellis cuiuspiam manum desiderat:
at vereor ne ipse Fulvii Rutubaeque similior 30
sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis
simulacrum delineare verius quam exprimere, quantum
ex diutina domesticaque consuetudine vel animadvertere
licuit vel meminisse. Quod si quando fiet
ut vos aliqua legatio committat, tum demum intelleges 35
quam non probum artificem ad hoc negotii delegeris,
vereorque plane ne me aut invidentiae incuses aut
caecutientiae, qui ex tam multis bonis tam pauca vel
viderim lippus vel commemorare voluerim invidus.

Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est 40
ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem,
supra tamen notabilem humilitatem. Verum
omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic
omnino desideres. Cute corporis candida facies magis
ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam 45
a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor
ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis,
sufflavo nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, maculis
quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere
solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis 50
habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant
ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus
ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem
semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum
compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad 55
iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem,
etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque.
Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim
cum incedit; id quod illi non accidit natura sed
assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. 60
In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus
tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam
corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad
corporis cultum attinent semper a puero neglegentissimus
fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus 65
quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae
venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e
culmo conicere: quanquam ipse novi hominem non
maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit
quadragesimum. 70

Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen
quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis,
nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est
vivacem fore, quando patrem habet admodum natu
grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem 75
adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum.
Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus
est; id illi patrium fuit. Verum hac in re ne cui
molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo
cervisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter 80
aquam meram. Vinum, quoniam illic mos est ad idem
poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam
libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut
ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis,
salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato 85
libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet
in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus
quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori.
Lactariorum et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus
semper fuit appetentior; esum ovorum in deliciis 90
habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis,
sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum
ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam
vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam
si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata 95
articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans.
Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave
aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est
ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum,
quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. 100
Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie
praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet
harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre
putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam
temporis partem absumere. 105

Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior,
quod illi semper peculiariter invisa fuerit
tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix
autem reperies ullam aulam tam modestam quae non
multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, 110
multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie
tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi
potuit nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari
quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis
atque otii est avidior; sed quemadmodum otio 115
cum datur lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo
vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque
videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe
tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam
ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad 120
necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo,
commodissimus in alendo, constantissimus in
retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis
mederi non possit, hunc per occasionem dimittit,
dissuens amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros 125
reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine
fabulisque sic delectatur, ut his in rebus
praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam
a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum
vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. 130
Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo
diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid
multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat
exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.

In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut 135
nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla
res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde
a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri
possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus
est, nec mordacitatem unquam amavit. Adolescens 140
comoediolas et scripsit et egit. Si quod dictum erat
salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque
adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolantibus:
unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano cum
primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium 145
scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit auctor.

Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille
non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis.
Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio;
si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stultitia. 150
Nec offenditur morionibus, mira dexteritate ad omnium
affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque
etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat.
Diceres alterum quendam esse Democritum, aut potius
Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo 155
per mercatum obambulans contemplatur tumultus
vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur
vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu
communi.

Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia 160
et affectus diversorum animantium. Proinde nullum
fere genus est avium quod domi non alat, et si quod
aliud animal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra,
mustela, et his consimilia. Ad haec si quid exoticum
aut alioqui spectandum occurrit, avidissime mercari 165
solet; atque his rebus undique domum habet instructam,
ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium
demoretur; ac toties sibi renovat voluptatem,
quoties alios conspicit oblectari.

Bonas literas a primis statim annis hauserat. Iuvenis 170
ad Graecas literas atque philosophiae studium
sese applicuit, adeo non opitulante patre viro alioqui
prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio
destitueret, ac paene pro abdicato haberet, quod a
patriis studiis desciscere videretur: nam is Britannicarum 175
legum peritiam profitetur. Quae professio, ut
est a veris literis alienissima, ita apud Britannos cum
primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi
pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos alia via
ad rem ac gloriam parandam magis idonea; siquidem 180
pleramque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum
genus. In eo negant quenquam absolvi posse,
nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur cum non
iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus
rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas 185
sic in hoc versatus est ut neque consulerent
quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem
faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant.
Tanta erat vis ac celeritas ingenii.

Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non 190
segnem operam impendit. Augustini libros De civitate
Dei publice professus est adhuc paene adolescens auditorio
frequenti, nec puduit nec poenituit sacerdotes
ac senes a iuvene profano sacra discere. Interim et
ad pietatis studium totum animum appulit, vigiliis, 195
ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis
sacerdotium meditans. Qua quidem in re non
paulo plus ille sapiebat, quam plerique isti, qui temere
ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius
sui periculo facto. 200

Tamen virginem duxit admodum puellam, claro
genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes
ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam
ad suos mores fingere. Hanc et literis instituendam
curavit et omni musices genere doctam reddidit, planeque 205
talem paene finxerat; quicum libuisset universam
aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset
e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc
supersunt puellae tres, Margareta, Aloysia, Cecilia,
puer unus Ioannes. Neque diu caelebs vivere sustinuit, 210
licet alio vocantibus amicorum consiliis. Paucis
mensibus a funere uxoris viduam duxit, magis
curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam
admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem
ac vigilantem matrem familias; quicum tamen perinde 215
comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma
quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum
obsequii impetrat imperio atque severitudine,
quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret,
posteaquam effecit ut mulier iam ad senium 220
vergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad
rem attentissima, cithara, testudine, monochordo, tibiis
canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum
operae pensum exigenti marito redderet?

Consimili comitate totam familiam moderatur, in 225
qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exstiterit,
protinus aut medetur aut componit; neque quenquam
unquam dimisit ut inimicum aut ut inimicus. Quin
huius domus fatalis quaedam videtur felicitas, in qua
nemo vixit qui non provectus sit ad meliorem fortunam, 230
nullus unquam ullam famae labem contraxit.
Quin vix ullos reperias quibus sic convenerit cum
matre, ut huic cum noverca; nam pater iam alteram
induxit; utramque non minus adamavit ac matrem.
Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus 235
est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio
pietatis.

Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis
suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat;
quod superest largiter effundit. Cum advocationibus 240
adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verumque
consilium, magis illorum commodis prospiciens quam
suis; plerisque solitus persuadere uti litem componerent,
minus enim hic fore dispendii. Id si minus
impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam 245
minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic
animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe
Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem
egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet
oneris (nam non sedetur nisi die Iovis usque ad prandium), 250
ita cum primis honorificum habetur. Nemo
plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa
plerisque pecunia quam ex praescripto debent
qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor
deponit tres drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam 255
fas est exigere. His moribus effecit ut civitati
suae longe carissimus esset.

Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae
et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus
obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in 260
legationem; in qua cum se cordatissime gessisset,
non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis
octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret.
Cur enim non dicam pertraheret? Nullus
unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam 265
hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in
animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et
integris viris differtam reddere, cum alios permultos,
tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis
habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis 270
utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi
fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes
festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum
postulant; has sic Morus discutit, ut utraque
pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam 275
impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res
publicas, si Mori similes magistratus ubique praeficeret
princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.

Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum
meminit et ad literas adamatas subinde redit. 280
Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum
regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae,
iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus
de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque

Book of the day:
Facebook Google Reddit StumbleUpon Twitter Pinterest